Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Atqui eadem vanitas copias peditum
Praeterea in ripa оmnе periculum est, ubi adplicantes navigia hostis expectat. Ita, quantumcumque flumen intervenit, idem futurum discrimen est evadentium in terram.
Sed omnia ista vera esse fingamus: utrumne nos magnitudo beluarum an multitudo hostium terret? Quod pertinet ad elephantos, praesens habemus exemplum: in suos vehementius quam in nos incucurrerunt: tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt.
Quid autem interest, totidem sint, quot Porus habuit, an in milia, cum uno aut altero vulnerato videritis ceteros in fugam declinari? Dein paucos aegre et incommode regunt:
congregata vero tot milia ipsa se elidunt, ubi nec stare nec fugere potuerint inhabiles vastorum corporum moles. Equidem sic animalia ista contempsi, ut, cum haberem ipse, non opposuerim, satis gnarus, plus suis quam hostibus periculi inferre.
At enim equitum peditumque multitudo vos commovet! Cum paucis enim pugnare soliti estis et nunc primum inconditam sustinebitis turbam.
Testis adversus multitudinem invicti Macedonum roboris Granicus amnis et Cilicia inundata cruore Persarum et Arbela, cuius campi devictorum a nobis ossibus strati sunt.