Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ipsa solitudo
p.346
natura quoque inmitia efferavit ingenia: prominent ungues numquam recisi, comae hirsutae et intonsae sunt. Tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt. Ferarum pellibus tecti piscibus sole duratis et maiorum quoque beluarum,
quas fluctus eiecit, carne vescuntur. Consumptis igitur alimentis Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire coeperunt radices palmarum — namque sola ea arbor gignitur — ubique rimantes.