Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

in tabernaculorum modum ornari, alia candidis velis, alia veste pretiosa. Primi ibant amici et cohors regia variis redimita floribus coronisque: alibi tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audiebatur: item vehiculis pro copia cuiusque adornatis comissabundus exercitus armis, quae maxime decora erant, circumpendentibus. Ipsum convivasque currus vehebat creterris aureis eiusdemque materiae ingentibus poculis praegravis.

Hoc modo per dies VII bacchabundum agmen incessit, parata praeda, si quid victis saltem adversus comissantes animi fuisset: mille, hercule, viri modo et sobrii VII dierum crapula graves in suo triumpho capere potuerunt.

Sed fortuna, quae rebus famam pretiumque constituit, hoc quoque militiae probrum vertit in gloriam. Et praesens aetas et posteritas deinde mirata est per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse credentibus.

Hunc apparatum carnifex sequebatur:

p.349
quippe satrapes Astaspes, de quo ante dictum est, interfici iussus est:

adeo nec luxuriae quicquam crudelitas nec crudelitati luxuria obstat.