Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

manentes fames, progressos acrior pestilentia urguebat. Ergo strati erant campi paene pluribus semivivis quam cadaveribus. Ac ne levius quidem aegri sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris festinando praeciperent.

Igitur, qui defecerant, notos ignotosque, ut adlevarentur, orabant: sed nec iumenta erant, quibus excipi possent, et miles vix arma portabat, inminentisque et ipsis facies mali ante oculos erat. Ergo saepius revocati ne respicere quidem suos sustinebant misericordia in formidinem versa.

Illi relicti deos testes et sacra communia regisque inplorabant opem, cumque frustra surdas aures fatigarent, in

p.347
rabiem desperatione versi parem suo exitum similesque ipsis amicos et contubernales precabantur.

Rex dolore simul ac pudore anxius, quia causa tantae cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen, misit; qui iuberet camelis cocta cibaria adferri, aliosque finitimarum regionum praefectos certiores necessitatis suae fecit.

Nec cessatum est ab his. Itaque fame dumtaxat vindicatus exercitus tandem in Cedrosiae fines perducitur. Omnium rerum solo fertili regio est: in qua stativa habuit, ut vexatos milites quiete firmare!

Hic Leonnati litteras accepit conflixisse ipsum cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Horitarum prospero eventu. A Cratero quoque nuntius venit Ozinen et Zariaspen, nobilis Persas, defectionem molientes oppressos a se in vinculis esse.

Praeposito igitur regioni Sibyrtio — namque Menon, praefectus eius, nuper interierat morbo — in Carmaniam ipse processit.

Astaspes erat satrapes gentis, suspectus res novare voluisse, dum in India rex est: quem occurrentem dissimulata ira comiter adlocutus, dum exploraret, quae delata erant, in eodem honore habuit.

Cum inde praefecti, sicut imperatum erat, equorum iumentorumque iugalium vim ingentem ex omni, quae sub imperio erat, regione misissent, quibus deerant inpedimenta, as restituit.

Arma quoque ad pristinum refecta sunt cultum: quippe haud procul a Perside aberant non pacata

p.348
modo, sed etiam opulenta.