Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
quas fluctus eiecit, carne vescuntur. Consumptis igitur alimentis Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire coeperunt radices palmarum — namque sola ea arbor gignitur — ubique rimantes.
Et cum haec quoque alimenta defecerant, iumenta caedere adgressi ne equis quidem abstinebant. Et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia de hostibus, propter quae ultima Orientis peragraverant,
cremabant incendio. Famem deinde pestilentia secuta est. Quippe insalubrium ciborum noxii suci, ad hoc itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos, et nec manere sine clade nec progredi poterant:
manentes fames, progressos acrior pestilentia urguebat. Ergo strati erant campi paene pluribus semivivis quam cadaveribus. Ac ne levius quidem aegri sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris festinando praeciperent.
Igitur, qui defecerant, notos ignotosque, ut adlevarentur, orabant: sed nec iumenta erant, quibus excipi possent, et miles vix arma portabat, inminentisque et ipsis facies mali ante oculos erat. Ergo saepius revocati ne respicere quidem suos sustinebant misericordia in formidinem versa.