Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Alexander ad vastandam eam regionem Perdicca cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque barbaros ad deditionem conpelleret: ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum
Oppidani missis, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat vulgum: alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant.
Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis portas hostem recipiunt.
Alexander quamquam belli auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data et obsidibus acceptis ad proximam deinde urbem castra movit.
Obsides ducebantur ante agmen: quos cum ex muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in colloquium incolae vocaverunt. Illi clementiam regis simulque vim commemorando ad deditionem eos conpulere: ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit.
Hinc in regnum Sopithis perventum est. Gens, ut barbari credunt, sapientia excellet bonisque moribus regitur.