Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Postero die scalis undique admotis muri occupantur. Paucis pernicitas saluti fuit: qui ubi cognito urbis excidio paludem transnavere, in vicina oppida ingentem intulere terrorem invictum exercitum et deorum profecto advenisse memorantes.

Alexander ad vastandam eam regionem Perdicca cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque barbaros ad deditionem conpelleret: ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum

p.311
quoque confugerant incolae, duxit.

Oppidani missis, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat vulgum: alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant.

Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis portas hostem recipiunt.

Alexander quamquam belli auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data et obsidibus acceptis ad proximam deinde urbem castra movit.

Obsides ducebantur ante agmen: quos cum ex muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in colloquium incolae vocaverunt. Illi clementiam regis simulque vim commemorando ad deditionem eos conpulere: ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit.

Hinc in regnum Sopithis perventum est. Gens, ut barbari credunt, sapientia excellet bonisque moribus regitur.

Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt aluntque, sed eorum, quibus spectandi infantum habitum cura mandata est. Si quos vitiis insignes aut aliqua parte membrorum inutiles notaverunt, necari iubent.

Nuptiis coeunt non genere аc nobilitate coniunctis, sed electa corporum specie, quia eadem aestimatur in liberis.

Huius gentis oppidum, cui Alexander admoverat copias, ab ipso Sopithe obtinebatur. Clausae erant portae, sed nulli in muris turribusque se armati ostendebant, dubitabantque Macedones, deseruissent urbem incolae an fraude se occulerent: