Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Diardines minus celeber auditu est, quia per ultima Indiae currit: ceterum non crocodillos modo, uti Nilus, sed etiam delphinos ignotasque aliis gentibus beluas alit.
Ethymantus crebris flexibus subinde curvatus ab accolis rigantibus campos carpitur: ea causa est, cur tenues Reliquias iam sine nomine in mare emittat.
Multis
quia non adita interfluunt. Ceterum quae propiora sunt mari, aquilone maxime deuruntur: is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat, ita alendis frugibus mitia.
Sed adeo in illa plaga mundus statas temporum vices mutat, ut, cum alia fervore solis exaestuant, Indiam nives obruant, rursusque, ubi cetera rigent, illic intolerandus aestus existat.
Nec, cur verterit se natura, causa. Mare certe, quo adluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris. Ab Erythro rege inditum est nomen: propter quod ignari rubere aquas credunt. Terra lini ferax:
inde plerisque sunt vestes. Libri arborum teneri haud secus quam chartae litterarum notas capiunt.
Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt. Animalia invisitata cеteris gentibus nisi invecta. Eadem terra rhinocerotas aliis ignotos generat.
Elephantorum maior est vis quam, quos in Africa domitant, et viribus magnitudo respondet.
Aurum flumina vehunt, quae leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt.