Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Illi, qui in urbibus publicis muneribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura praedicere.

Nec quem quam admovere leti diem credunt, cui expectare interrito liceat. Deos putant, quidquid colere coeperunt, arbores maxime, quas violare capital est.

Menses in quinos denos discripserunt dies,

anni plena spatia servantur. Lunae cursu notant tempora, non, ut plerique, cum orbem sidus inplevit, sed cum se curvare coepit in cornua, et idcirco breviores habent menses, quia spatium eorum ad hunc lunae

p.287
modum dirigunt.

Multa et alia traduntur, quibus morari ordinem rerum haud sane operae videbatur.

Igitur Alexandro finis Indiae ingresso gentium finitimarum reguli occurrerunt imperata facturi, illum tertium Iove genitum ad ipsos pervenisse memorantes: Patrem Liberum atque Herculem fama cognitos esse, ipsum coram adesse cernique.

Rex benigne exceptos sequi iussit isdem itinerum ducibus usurus. Ceterum cum amplius nemo occurreret, Hephaestionem et Perdiccan cum copiarum parte praemisit ad subigendos, qui aversarentur imperium, iussitque ad flumen Indum procedere et nagivia facere, quis in ulteriora transportari posset exercitus.

Illi, quia plura flumina superanda erant, sic iunxere naves, ut solutae plaustris vehi possent rursusque coniungi.

Ipse Cratero cum phalange iusso sequi equitatum ac levem armaturam eduxit eosque, qui occurrerunt, levi proelio in urbem proximam conpulit.

Iam supervenerat Craterus: itaque, ut principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonum expertae, praecipit, ne cui parceretur, munimentis urbis, quam obsidebat, incensis.