Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ethymantus crebris flexibus subinde curvatus ab accolis rigantibus campos carpitur: ea causa est, cur tenues Reliquias iam sine nomine in mare emittat.
Multis
p.284
praeter hos amnibus tota regio dividitur, sed ignobilibus, quia non adita interfluunt. Ceterum quae propiora sunt mari, aquilone maxime deuruntur: is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat, ita alendis frugibus mitia.