Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Tu quidem, si emendari potes, multum mihi debes. Ex me enim scire coepisti, quid ingenui homines ferre non possint. De cetero propinquorum orbam senectutem suppliciis ne oneraveris: nos iube duci ut, quod

p.279
ex tua morte petieramus, consequamur ex nostra.” Haec Hermolaus.

At rex: “Quam falsa sint,” inquit, “quae iste tradita a magistro suo dixit,

patientia mea ostendit. Confessum enim ultimum facinus tamen non solum ipse audivi, sed ut vos audiretis, expressi, non inprudens, cum permisissem latroni huic dicere, usurum eum rabie, qua conpulsus est, ut me, quem parentis loco colere deberet, vellet occidere.

Nuper cum procacius se in venatione gessisset, more patrio et ab antiquissimis Macedoniae regum usurpato castigari eum iussi. Hoc et oportet fieri et ferunt a tutoribus pupilli, a maritis uxores: servis quoque pueros huius aetatis verberare concedimus.

Haec est saevitia in ipsum mea, quam inpia caede voluit ulcisci. Nam in ceteros, qui mihi permittunt uti ingenio meo, quam mitis sim, non ignaris commemorare supervacuum est.

Hermolao parricidarum supplicia non probari, cum eadem ipse meruerit, minime, hercule, admiror. Nam cum Parmenionem et Philotan laudat, suae servit causae.

Lyncestem vero Alexandrum quamvis insidiatum capiti meo a duobus indicibus litterisque suis convictum per triennium tamen distuli, donec vos postularetis, ut tandem debito supplicio scelus lueret.

Attalum, antequam rex essem, hostem meo capiti fuisse meministis. Clitus

p.280
utinam non coegisset me sibi irasci! cuius temerariam linguam probra dicentis mihi et vobis diutius tuli, quam ille eadem me dicentem tulisset.

Regum ducumque clementia non in ipsorum modo, sed etiam in illorum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio mitigantur imperia: ubi vero reverentia excessit animis et summa imis confunduntur, vi opus est, ut vim repellamus.