Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Tu quidem, si emendari potes, multum mihi debes. Ex me enim scire coepisti, quid ingenui homines ferre non possint. De cetero propinquorum orbam senectutem suppliciis ne oneraveris: nos iube duci ut, quod
p.279
ex tua morte petieramus, consequamur ex nostra.” Haec Hermolaus. At rex: “Quam falsa sint,” inquit, “quae iste tradita a magistro suo dixit,
patientia mea ostendit. Confessum enim ultimum facinus tamen non solum ipse audivi, sed ut vos audiretis, expressi, non inprudens, cum permisissem latroni huic dicere, usurum eum rabie, qua conpulsus est, ut me, quem parentis loco colere deberet, vellet occidere.