Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

antequam pro salute eius precaretur, restituit, sceleris autem auctores interque eos Callisthenen vinctos adservari iubet. Quibus in regiam adductis toto die et nocte proxima mero ac vigiliis gratis adquievit.

Postero autem frequens consilium adhibuit, cui patres propinquique eorum, de quibus agebatur, intererant, ne de sua quidem salute securi: quippe Macedonum more perire debebant omnium devotis capitibus,

qui sanguine contigissent reos. Rex introduci coniuratos praeter Callisthenen iussit:

atque, quae agitaverant, sine cunctatione confessi sunt. Increpantibus deinde universis eos ipse rex. quo suo merito tantum in semet cogitassent facinus, interrogat.

Stupentibus ceteris Hermolaus: “Nos vero,” inquit, “quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti,

sed quasi in mancipia dominari.” Primus ex omnibus pater ipsius Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans esse consurgit et ad os manu obiecta scelere et malis insanientem

p.277
ultra negat audiendum.

Rex inhibito patre dicere Hermolaum iubet, quae ex magistro didicisset Callisthene. Et Hermolaus: “Utor,” inquit, “beneficio tuo et dico, quae nostris malis didici.

Quota pars Macedonum saevitiae tuae superest? quotus quidem non e vilissimo sanguine? Attalus et Philotas et Parmenio et Lyncestes Alexander et Clitus, quantum ad hostes pertinet, vivunt, stant in acie et clipeis suis te protegunt et pro gloria tua, pro victoria vulnera excipiunt.

Quibus tu egregiam gratiam rettulisti: alius mensam tuam sanguine suo adspersit, alius ne simplici quidem morte defunctus est. Duces exercituum tuorum in eculeum inpositi Persis, quos vicerant, fuere spectaculo. Parmenio indicta causa trucidatus est, per quem Attalum occideras.

Invicem enim miserorum uteris manibus ad expetenda supplicia et, quos paulo ante ministros caedis habuisti,