Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Tum Epimenes cuncta ordine consciorumque nomina exponit. Callisthenen non ut participem facinoris nominatum esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus
p.276
vituperantium criminantiumque regem faciles aures praebere. Quidam adiciunt, cum Hermolaus apud eum quoque verberatum se a rege quereretur, dixisse Callistbenen, meminisse debere eos iam viros esse: idque ad consolandam patientiam verberum an ad incitandum iuvenum dolorem dictum esset, in ambiguo fuisse.
Rex animi corporisque sopore discusso, cum tanti periculi, quo evaserat, imago oculis oberraret, Eurylochum L. talentis et cuiusdam Tiridatis opulentis bonis protinus donat fratremque,