Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Iam alii ex cohorte in stationem successerant ante cubiculi fores excubituri, adhuc tamen coniurati stabant vice officii sui expleta:

adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt. Rex benignius

p.275
quam alias adlocutus discedere eos ad curanda corpora, quoniam tota nocte perstitissent, iubet. Data singulis L sestertia, conlaudatique, quod etiam aliis tradita vice tamen excubare perseverassent.

Illi tanta spe destituti domos abeunt. Et ceteri quidem expectabant stationis suae noctem: Epimenes sive comitate regis, qua ipsum inter coniuratos exceperat, repente mutatus, sive quia coeptis deos obstare credebat, fratri suo Eurylocho, quem antea expertem esse consilii voluerat, quid pararetur, aperit.