Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Iamque omnibus praeparatis ratus, quod olim prava mente conceperat, tunc esse maturum, quonam modo caelestes honores usurparet, coepit agitare. Iovis filium non dici tantum se, sed etiam credi volebat, tamquam perinde animis imperare posset ac linguis,

iussitque more Persarum Macedonas venerabundos ipsum

p.270
salutare prosternentes humi corpora. Non deerat talia concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis evertit.

Nec Macedonum haec erat culpa — nemo enim illorum quicquam ex patrio more labare sustinuit — sed Graecorum, qui professionem honestarum artium malis conruperant moribus,

Agis quidem Argivus, pessimorum carminum post Choerilum conditor, et ex Sicilia Cleo, hic quidem non ingenii solum, sed etiam nationis vitio adulator, et cetera urbium suarum purgamenta, quae propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus a rege inserebantur. Hi tum caelum illi aperiebant Herculemque et Patrem Liberum et cum Polluce Castorem novo numini cessuros esse iactabant.