Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum, caelestesque honores non dare te regi, sed auferre. Intervallo enim opus est, ut credatur deus, semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt.
Ego autem seram inmortalitatem precor regi, ut et vita diuturna sit et aeterna maiestas. Hominem consequitur aliquando,
numquam comitatur divinitas. Herculem modo et Patrem Liberum consecratae inmortalitatis exempla referebas. Credisne illos unius convivii decreto deos factos? Prius ab oculis mortalium amolita natura est, quam in caelum fama perveheret.