Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu adstrinxerat. Alii se stipitibus arborum admoverant: id plurimis et adminiculum et suffugium erat.
Nec fallebat ipsos morti locum eligere se, cum inmobilis vitalis calor linqueret: sed grata erat pigritia corporum fatigatis, nec recusabant extingui quiescendo. Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali insistebat, lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat.
Rex unus tanti mali patiens circumire milites, contrahere dispersos, adlevare prostratos, ostendere procul evolutum ex tuguriis fumum hortarique,
ut proxima quaeque suffugia occuparent. Nec ulla res magis saluti fuit, quam quod multiplicato labore sufficientem malis, quis ipsi cesserant, regem deserere erubescebant.