Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
matrimonii iure velle iungi. Insperato gaudio elatus pater sermonem eius excipit, et rex in medio cupiditatis ardore iussit adferri patrio more panem — hoc erat apud Macedonas sanctissimum coeuntium pignus —, quem divisum gladio uterque libabat.
Credo eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere voluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent.
Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit ex captiva
p.269
geniturus, qui victoribus imperaret. Pudebat amicos super vinum et epulas socerum ex deditis esse delectum, sed post Cliti caedem libertate sublata vultu, qui maxime servit, adsentiebantur.