Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Dahae Spitamenis caede conperta Dataphernen, defectionis
p.265
eius participem, vinctum Alexandro seque dedunt. Ille maxima praesentium curarum parte liberatus convertit animum ad vindicandas iniurias eorum, quibus a praetoribus suis avare ac superbe imperabatur. Ergo Phratapherni Hyrcaniam et Mardos cum Tapuris tradidit mandavitque, ut Phradaten, cui succedebat, ad se in custodiam mitteret. Arsami, Drangarum praefecto, substitutus est Stasanor, Arsaces in Mediam missus, ut Oxydates inde discederet. Babylonia demortuo Mazaeo Stameni subiecta est.
His conpositis tertio mense ex hibernis movit exercitum regionem,
quae Gazaca appellatur, aditurus. Primus dies quietum iter praebuit, proximus ei nondum quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino non sine minis crescentis mali praeteriit,