Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

liberioremque paenitentiam solitudo eliciebat. Ergo hastam ex corpore iacentis evolsam retorsit in semet. Iamque admoverat pectori, cum advolant vigiles et repugnanti e manibus extorquent adlevatumque in tabernaculum deferunt.

Ille humi prostraverat corpus gemitu eiulatuque miserabili tota personante regia. Laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur.

Inter has preces tota nox extracta est. Scrutantemque, num ira deorum ad tantum nefas actus esset, subit anniversarium sacrificium Libero Patri non esse redditum stato tempore. Itaque inter vinum et epulas caede commissa iram dei fuisse manifestam.

Ceterum magis eo movebatur, quod omnium amicorum animos videbat attonitos: neminem cum ipso sociare sermonem postea ausurum, vivendum esse in solitudine velut ferae bestiae terrenti alias timentique.