Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
pulsi ab incolis II milia fere et D congregantur. Omnes equites erant etiam in pace latrociniis adsueti: tum ferocia ingenia non bellum modo, sed etiam veniae desperatio efferaverat. Itaque ex inproviso adorti Amyntan, praetorem Alexandri, diu anceps proelium fecerant:
ad ultimum DCC suorum amissis, quorum CCC hostis cepit, dedere terga victoribus haud sane inulti: quippe LXXX Macedonum interfecerunt, praeterque eos CCC et L saucii facti sunt.
Veniam tamen etiam post alteram defectionem inpetraverunt.
His in fidem acceptis in regionem, quam Nautaca appellant, rex cum toto exercitu venit. Satrapes erat Sisimithres duobus ex sua matre filiis genitis: quippe apud eos parentibus stupro coire cum liberis fas est.