Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

senos viros singuli vehebant, duos clipeatos, duos sagittarios ab utroque latere dispositos, aurigae erant ceteri haud sane inermes: quippe iacula conplura, ubi comminus proeliandum erat, omissis habenis in hostem ingerebant.

Ceterum vix ullus usus huius auxilii eo die fuit. Namque, ut supra dictum est, imber violentius quam alias fusus campos lubricos et inequitabiles fecerat, gravesque et propemodum inmobiles currus inluvie ac voraginibus haerebant.

Contra Alexander expedito ac levi agmine strenue invectus est. Scythae et Dahae primi omnium invasere Indos: Perdiccam deinde cum equitibus in dextrum cornu hostium emisit.

Iam undique pugna se moverat, cum ii, qui currus agebant, illud ultimum auxilium suorum

p.302
rati effusis habenis in medium discrimen ruere coeperunt.

Anceps id malum utrisque erat. Nam et Macedonum pedites primo impetu obterebantur, et per lubrica atque invia inmissi currus excutiebant eos, a quibus regebantur.

Aliorum turbati equi non in voragines modo lacunasque, sed etiam in amnem praecipitavere curricula,

pauci telis hostium exacti penetravere ad Pomm acerrime pugnam cientem. Is, ut dissipatos tota acie currus vagari sine rectoribus vidit, proximis amicorum distribuit elephantos.

Post eos posuerat pеditem ac sagittarios et tympana pulsare solitos: id pro cantu tubarum Indis erat, nec strepitu eorum movebantur olim ad notum sonum auribus mitigatis.

Herculis simulacrum agmini peditum praeferebatur: id maximum erat bellantibus incitamentum,

et deseruisse gestantis militare flagitium habebatur. Capitis etiam sanxerant poenam iis, qui ex acie non rettulissent, metu, quem ex illo hoste quondam conceperant, etiam in religionem venerationemque converso. Macedonas non beluarum modo,