Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Quippe longas et praegraves, nisi prius in terra statuerunt arcum, haud satis apte et commode inponunt, tum humo lubrica et ob id inpediente conatum molientes ictus celeritate hostium occupantur.
Ergo spreto regis imperio — quod fere fit, ubi turbatis acrius metus quam dux imperare coepit — totidem erant imperatores, quot agmina errabant:
alius iungere aciem, alius dividere, stare quidam et nonnulli circumvehi terga hostium iubebant,
nihil in medium consulebatur. Porus tamen cum paucis, quibus metu potior fuerat pudor, colligere dispersos, obvius hosti ire pergit elephantosque ante agmen suorum agi iubet.
Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor non equos modo,
tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbaverat. Iam fugae circumspiciebant locum paulo ante victores, cum Alexander Agrianos et Thracas leviter armatos, meliorem concursatione quam communis militem, emisit in beluas.
Ingentem hi vim telorum iniecere et elephantis et regentibus eos. Phalanx quoque instare constanter territis coepit.
Sed quidam avidius persecuti beluas in semet inritavere vulneribus.
Obtriti ergo pedibus earum ceteris, ut parcius instarent, fuere documentum.
Praecipue terribilis ilia facies erat, cum manu arma virosque corriperent et super se regentibus traderent. Anceps ergo pugna nunc sequentium, nunc fugientium elephantos in multum diei varium certamen extraxit, donec securibus — id namque genus auxilii praeparatum erat —
pedes amputare coeperunt. Copidas vocabant gladios leviter curvatos, falcibus similes, quis adpetebant beluarum manus. Nec quicquam inexpertum non mortis modo, sed etiam in ipsa morte novi supplicii timor omittebat.
Ergo elephanti vulneribus
cum Porus destitutus a pluribus tela multa ante praeparata in circumfusos ex elephanto suo coepit ingerere. Multisque eminus vulneratis expositus ipse ad ictus undique petebatur.
Novem iam vulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat multoque sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam excussa tela mittebat.