Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
“Cum ego,” inquit, “Ptolomaeo Perdiccaque et Hephaestione comitatus in laevum hostium cornu impetum fecero, viderisque me in medio ardore certaminis, ipse dextrum move et turbatis signa infer. Tu, Antigene, et tu, Leonnate, et Tauron, iam invehemini in mediam aciem et urgebitis frontem.
Hastae nostrae praelongae et validae non alias magis quam adversus beluas rectoresque earum usui esse poterunt : deturbate eos, qui vehuntur, et ipsas confodite. Anceps genus auxilii est et in suos acrius furit: in hostem enim imperio,
in suos pavore agitur.” Haec elocutus concitat equum primus. Iamque, ut destinatum erat, invaserat ordines hostium, cum Coenus ingenti vi a laevo cornu invehitur.
Phalanx quoque mediam Indorum aciem uno impetu perrupit. At Porus, qua equitem invehi senserat, beluas agi iussit: sed tardum et paene inmobile animal equorum velocitatem aequare non poterat. Ne sagittarum quidem ullus erat barbarie usus.
Quippe longas et praegraves, nisi prius in terra statuerunt arcum, haud satis apte et commode inponunt, tum humo lubrica et ob id inpediente conatum molientes ictus celeritate hostium occupantur.
Ergo spreto regis imperio — quod fere fit, ubi turbatis acrius metus quam dux imperare coepit — totidem erant imperatores, quot agmina errabant:
alius iungere aciem, alius dividere, stare quidam et nonnulli circumvehi terga hostium iubebant,