Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Terruisset alium obducta nox caelo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente.

At rex periculo gloriam accersens et obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occasionem ratus dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates,

eam, qua ipse vehebatur, primam iussit expelli.

p.301
Vacua erat ab hostibus ripa, quae petebatur: quippe adhuc Porus Ptolomaeum tantum intuebatur. Una ergo navi, quam petrae fluctus inliserat, haerente ceterae evadunt, armaque capere milites et ire in ordines iussit.

Iamque agmen in cornua divisum ipse ducebat, cum Poro nuntiatur armis virisque ripam obtineri et rerum adesse discrimen. Ac primo humani ingenii vitio spei suae indulgens Abisaren belli socium — et ita convenerat —

adventare credebat. Mox liquidiore luce aperiente aciem hostium C quadrigas et IIII milia equitum venienti agmini obiecit. Dux erat copiarum, quas praemisit, Spitaces, frater ipsius, summa virium in curribus:

senos viros singuli vehebant, duos clipeatos, duos sagittarios ab utroque latere dispositos, aurigae erant ceteri haud sane inermes: quippe iacula conplura, ubi comminus proeliandum erat, omissis habenis in hostem ingerebant.