Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

qui patri quoque fuerat auctor dedendi regnum Alexandra et post mortem parentis legatos miserat, qui consulerent eum, regnare se interim vellet an privatum opperiri eius adventum.

Permissoque, ut regnaret, non tamen ius datum usurpare sustinuit. Is benigne quidem exceperat Hephaestionem gratuitum frumentum copiis eius admensus, non tamen ei occurrerat, ne fidem ullius nisi regis experiretur.

Itaque venienti obviam cum armato exercitu egressus est, elephanti quoque per modica intervalla militum agmini inmixti procul castellorum fecerant speciem.

Ac primo Alexander non socium, sed hostem adventare credebat iamque et ipse arma milites capere et equites discedere in cornua iusserat paratus ad pugnam. At Indus cognito Macedonum errore iussis subsistere ceteris ipse concitat equum, quo vehebatur: idem Alexander

p.296
quoque fecit, sive hostis sive amicus occurreret, vel sua virtute vel illius fide tutus.

Coiere, quod ex utriusque vultu posset intellegi, amicis animis. Ceterum sine interprete non poterat conseri sermo: itaque adhibito eo barbaras occurrisse se dixit cum exercitu totas imperii vires protinus traditurum nec expectasse, dum per nuntios daretur fides.

Corpus suum et regnum permittere illi, quem sciret gloriae militantem nihil magis quam famam timere perfidiae. Laetus simplicitate barbari rex et dexteram,

fidei suae pignus, dedit et regnum restituit. LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandra, multaque pecora eximiae magnitudinis, tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum.

Quaerenti Alexandro, plures agricultores haberet an milites, cum duobus regibus bellanti sibi maiore militum quam agrestium manu opus esse respondit.

Abisares et Porus erant, sed in Poro eminebat auctoritas. Uterque ultra Hydaspen amnem regnabat et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreverat.

Omphis permittente Alexandro et regium insigne sumpsit et more gentis suae nomen, quod patris fuerat: Taxilen appellavere populares sequente nomine imperium, in quemcumque transiret.