Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Quae liberalitas sicut barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit. E quibus Meleager super cenam largiore vino usus gratulari se Alexandro dixit, quod saltem in India repperisset dignum talentis м.
Rex haud oblitus, quam aegre tulisset, quod Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram quidem tenuit, sed dixit invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta.
Postero die legati Abisarae adiere regem: omnia dicioni eius, ita ut mandatum erat, permittebant firmataque invicem fide remittuntur ad regem.
Porum quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse conpelli misit ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei, ut Stipendium penderet et in primo suorum finium aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum sese respondit, ut intranti regnum suum praesto esset, sed armatus.
Iam Hydaspen Alexander superare decreverat, cum Barzaentes, defectionis Arachosiis auctor, vinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur, opportunum adversus Indos auxilium: quippe plus in beluis quam in exercitu spei ac virium illis erat.
Damaraxus quoque, rex exiguae partis Indorum, qui Barzaenti se coniunxerat, vinctus adductus est.
Igitur