Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Rex locorum magis quam hostium victor tamen magnae victoriae speciem sacrificiis et cultu deum fecit. Arae in petra locatae sunt Minervae Victoriaeque.
Ducibus itineris, quo subire iusserat leviter armatos, etsi promissis minora praestiterant, pretium cum fide redditum est, petrae regionisque ei adiunctae Sisocosto tutela permissa.
Inde processit Ecbolima et, cum angustias itineris
ipse praegressus per funditores ac sagittarios deturbatis, qui obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit.
Indi sive odio ducis sive gratiam victoris inituri Ericen fugientem adorti interemerunt caputque eius atque arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto inpunitatem dedit, honorem denegavit exemplo.
Hinc ad flumen Indum sextisdecumis castris pervenit omniaque, ut praeceperat, ad traiciendum praeparata ab Hephaestione repperit. Regnabat in ea regione Omphis,
qui patri quoque fuerat auctor dedendi regnum Alexandra et post mortem parentis legatos miserat, qui consulerent eum, regnare se interim vellet an privatum opperiri eius adventum.
Permissoque, ut regnaret, non tamen ius datum usurpare sustinuit. Is benigne quidem exceperat Hephaestionem gratuitum frumentum copiis eius admensus, non tamen ei occurrerat, ne fidem ullius nisi regis experiretur.
Itaque venienti obviam cum armato exercitu egressus est, elephanti quoque per modica intervalla militum agmini inmixti procul castellorum fecerant speciem.
Ac primo Alexander non socium, sed hostem adventare credebat iamque et ipse arma milites capere et equites discedere in cornua iusserat paratus ad pugnam. At Indus cognito Macedonum errore iussis subsistere ceteris ipse concitat equum, quo vehebatur: idem Alexander