Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem pervenit. Forte castris ante ipsa moenia in silvestri loco positis nocturnum frigus vehementius quam alias

p.288
horrore corpora adfecit, opportunumque remedium ignis oblatum est.

Caesis quippe silvis flammam excitaverunt, quae lignis alita oppidanorum sepulcra conprehendit. Vetusta cedro erant facta conceptumque ignem late fudere, donec omnia solo aequata sunt.

Et ex urbe primum canum latratus, deinde etiam hominum fremitus auditus est. Tunc et oppidani hostem et Macedones ad urbem ipsos venisse cognoscunt.

Iamque rex eduxerat copias et moenia obsidebat, cum hostium, qui discrimen temptaverant, obruti telis sunt Aliis ergo deditionem, aliis pugnam experiri placebat. Quorum dubitatione conperta circumsederi tantum eos et abstineri caedibus iussit: tandemque obsidionis malis fatigati dedidere se.

A Libero Patre conditos se esse dicebant:

et vera haec origo erat. Sita est urbs sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant: inde Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femine Liberum Patrem esse celatum.

Rex situ montis cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus verticem eius ascendit Multa hedera vitisque toto gignitur monte, multae perennes aquae manant.

Pomorum quoque varii salubresque suci sunt sua sponte fortuitorum germinum fruges humo nutriente. Lauri buxique et myrti in illis rupibus agrestis est silva.

Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae аc vitium folia

p.289
decerperent redimitique fronde toto nemore similes bacchantibus vagarentur.

Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris eius deum adorantium iuga montis vallesque resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere fit, in omnes se repente vulgasset.

Quippe velut in media pace per herbas adgestamque frondem prostravere corpora. Et rex fortuitam laetitiam non aversatus large ad epulas omnibus praebitis per X dies Libero Patri operatum habuit exercitum.

Quis neget eximiam quoque gloriam saepius fortunae quam virtutis esse beneficium? Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus. Eadem felicitas ab Oceano revertentes temulentos comissantesque inter ora hostium texit.

Hinc ad regionem, quae Daedala vocatur, perventum est. Deseruerant incolae sedes et in avios silvestresque montes confugerant. Ergo Acadira transit aeque vasta et destituta incolentium fuga.

Itaque rationem belli necessitas mutavit. Divisis enim copiis pluribus simul locis arma ostendit, oppressique, ubi non expectaverant hostem,

omni clade perdomiti sunt. Ptolomaeus plurimas urbes, Alexander maximas cepit: rursusque, quas distribuerat, copias iunxit.

Superato deinde Choaspe amne Coenon in obsidione urbis

p.290
opulentae — Beiram incolae vocant — reliquit, ipse ad Mazagas venit. Nuper Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo regioni urbique praeerat mater eius Cleophis.

XXXVIII milia peditum tuebantur urbem non situ solum, sed etiam opere munitam. Nam qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque ripis aditum ad urbem inpedit.

Ad occidentem ac meridiem veluti de industria rupes praealtas obmolita natura est, infra quas cavernae et voragines longa vetustate in altum cavatae iacent,

quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est. XXXV stadium murus urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo latere sunt structa. Lateri vinculum lapides sunt, quos interposuere, ut duriori materiae fragilis incumberet,

simulque terra hutnore diluta. Ne tamen universa consideret, inpositae erant trabes validae, quibus iniecta tabulata muros et tegebant et pervios fecerant.