Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles turres, tantasque moles nulla ope, quae cerneretur, adiutas deorum numine agi credebant: pila quoque muralia et excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire mortalibus.
Itaque desperata urbis tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter deditionem patebat, legati ad regem descenderunt veniam petituri.
Qua inpetrata regina venit cum magno nobilium feminarum grege aureis pateris vina libantium.
Ipsa genibus regis parvo filio admoto non veniam modo, sed etiam pristinae fortunae inpetravit decus: quippe appellata regina est. Et credidere quidam plus formae quam miserationi datum:
puero quoque certe postea ex ea utcumque genito Alexandro fuit nomen.
Hinc Polypercon ad urbem Horam cum exercitu missus inconditos oppidanos proelio vicit: intra
Multa ignobilia oppida deserta a suis venere in regis potestatem. Quorum incolae armati petram Aornum nomine occupaverunt. Hanc ab Hercule frustra obsessam esse terraeque motu coactum absistere fama.
vulgaverat. Inopem consilii Alexandrum, quia undique praeceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operae esset, aditum se monstraturum esse promittens.
LXXX talenta constituit daturum Alexander et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exequenda, quae obtulerat,
dimisit. Leviter armatis dux datus est Myllinas, scriba regis. Hos enim circuitu, quo fallerent hostem, in summum iugum placebat evadere.