Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Non tamen ante se recepit in castra, quam cuncta perspexit et, quae fieri vellet,
Iamque agger aequaverat summae fastigium terrae: itaque turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea visenda rex nondum obducta vulneri cicatrice processit laudatisque militibus admoveri machinas iussit, e quibus ingens vis telorum in propugnatores effusa est.
Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles turres, tantasque moles nulla ope, quae cerneretur, adiutas deorum numine agi credebant: pila quoque muralia et excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire mortalibus.
Itaque desperata urbis tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter deditionem patebat, legati ad regem descenderunt veniam petituri.
Qua inpetrata regina venit cum magno nobilium feminarum grege aureis pateris vina libantium.
Ipsa genibus regis parvo filio admoto non veniam modo, sed etiam pristinae fortunae inpetravit decus: quippe appellata regina est. Et credidere quidam plus formae quam miserationi datum:
puero quoque certe postea ex ea utcumque genito Alexandro fuit nomen.