Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
hoc enim superbe saepe iactasse. Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant,
iniectis manibus iurgantes monentesque cоnabantur abducere. Clitus cum abstraheretur, ad pristinam vinolentiam ira quoque adiecta suo pectore tergum illius esse defensum, nunc, postquam tanti meriti praeterierit tempus, etiam memoriam invisam esse proclamat.
Attali quoque caedem obiciebat et ad ultimum Iovis, quem patrem sibi Alexander adsereret, oraculum eludens veriora se regi quam patrem eius respondisse dicebat.
Iam tantum irae conceperat rex, quantum vix sobrius ferre potuisset. Enimvero olim mero sensibus victis ex lecto repente prosiluit.