Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Illum quidem seditione inter Macedones milites et Graecos mercennarios orla debilitatum vulnere, quod in ea consternation e acceperat, iacuisse, non alia re quam simulatione mortis tutiorem: se corpus eius protexisse clipeo suo, ruentesque in illum sua manu occisos.

Quae patrem numquam aequo animo esse confessum, invitum filio debentem salutem sol suam. Atque post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in Illyrios, victorem scripsisse se patri fusos fugatosque hostes:

nec adfuisse usquam Philippum. Laude dignos esse, non qui Samotbracum initia viserent,

cum Asiam uri vastarique oporteret, sed eos, qui magnitudine rerum fidem antecessissent. Haec et bis similia laeti audiere iuvenes, ingrata senioribus erant,

p.255
maxime propter Philippum, sub quo diutius vixerant,