Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Id ipsum exprobrans ei rex fortius, quam locutus est, fecit: nam feram non excepit modo, sed etiam uno vulnere occidit.
Fabulam, quae obiectum leoni a rege Lysimachum temere vulgavit, ab eo casu, quem supra ) diximus, ortam esse crediderim.
Ceterum Macedones, quamquam prospero eventu defunctus erat Alexander, tamen scivere gentis suae more, ne aut pedes venaretur aut sine delectis principum atque amicorum.
Ille IIII milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus est. Inde Maracanda redi tum est: acceptaque aetatis excusatione ab Artabazo provinciam eius destinat Clito.