Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Inter quas cum leo magnitudinis rarae ipsum regem invasurus incurreret, forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus Alexandro venabulum obicere ferae coeperat: quo rex repulso et abire iusso adiecit tam a semet uno quam a Lysimacho leonem interfici posse.
Lysimachus enim quondam, cum venarentur in Syria, occiderat quidem eximiae magnitudinis feram solus, sed laevo humero usque ad ossa lacerato ad ultimum periculi pervenerat.
Id ipsum exprobrans ei rex fortius, quam locutus est, fecit: nam feram non excepit modo, sed etiam uno vulnere occidit.
Fabulam, quae obiectum leoni a rege Lysimachum temere vulgavit, ab eo casu, quem supra ) diximus, ortam esse crediderim.
Ceterum Macedones, quamquam prospero eventu defunctus erat Alexander, tamen scivere gentis suae more, ne aut pedes venaretur aut sine delectis principum atque amicorum.
Ille IIII milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus est. Inde Maracanda redi tum est: acceptaque aetatis excusatione ab Artabazo provinciam eius destinat Clito.
Hic erat, qui apud Granicum amnem nudo capite regem dimicantem clipeo suo texit et Rhosacis manum
Et Larnice, quae Alexandrum educaverat, soror eius, haud secus quam mater a rege diligebatur. Ob has causas validissimam imperii partem fidei eius tutelaeque commisit.
Iamque iter parare in posterum iussus sollemni et tempestivo adhibetur convivio. In quo rex cum multo incaluisset mero, inmodicus aestimator sui celebrare, quae gesserat, coepit, gravis etiam eorum auri bus, qui sentiebant vera memorari.
Silentium tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus obterere nobilem apud Chaeroneam victoriam sui operis fuisse iactavit ademptamque sibi malignitate et invidia patris tantae rei gloriam.