Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Tum vero non ora, non arma, non clamorem hostium barbari tolerare potuerunt omnesque effusis habenis — namque equestris acies erat — capessunt fugam. Quos rex, quamquam vexationem invalidi corporis pati non poterat, per LXXX tamen stadia insequi perseveravit.
Iamque linquente animo suis praecepit, ut, donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis inhaererent: ipse exhaustis etiam animi viribus in castra se recepit ibique substitit.
Transierant iam Liberi Patris terminos, quorum monumenta lapides erant crebris intervallis dispositi arboresque procerae,
quarum stipites hedera contexerat. Sed Macedonas ira longius provexit: quippe media fere nocte in castra redierunt multis interfectis, pluribus captis equosque м et DCCC abegere. Ceciderunt autem Macedonum equites LX, pedites C fere, M saucii fuerunt.
Haec expeditio deficientem magna ex parte Asiam fama tam opportunae victoriae domuit. Invictos Scythas esse crediderant: quibus fractis nullam gentem