Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Iamque ad transeundum omnia aptaverant, cum legati Scytharum XX more gentis per castra equis vecti nuntiare iubent regi, velle ipsos ad eum mandata perferre.
Admissi in tabernaculum iussique considere in vultu regis defixerant oculus: credo, quis magnitudine corporis animum aestimantibus moidicus habitus haudquaquam famae par videbatur.
Scythis autem non, ut ceteris barbaris, rudis et inconditus sensus est: quidam eorum sapientiam quoque capere dicuntur, quantamcumque gens capit semper armata.
Sic, quae locutos esse apud regem memoriae proditum est, abhorrent forsitan moribus oratoribusque nostris et tempora et ingenia cultiora sortitis. Sed, ut possit oratio eorum sperni, tamen fides nostra non debet : quae, utcumque sunt tradita, incorrupta proferemus.
Igitur unum ex his maximum natu locutum accepimus: “Si di habitum corporis tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet: altera manu Orientem,