Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Recta deinde regione saltum ultra Istrum iacentem colit, ultima Asiae, qua Bactra sunt, stringit. Habitant, quae septentrioni propiora sunt:
p.232
profundae inde silvae vastaeque solitudines excipiunt. Rursus quae Tanain et Bactra spectant, humano cultu haud disparia sunt primis. Cum hac gente non provisum bellum Alexander gesturus, cum in conspectu eius obequitaret hostis, adhuc aeger ex vulnere, praecipue voce deficiens, quam et modicus cibus et cervicis extenuabat dolor, amicos in consilium advocari iubet.
Terrebat eum non hostis, sed iniquitas temporis: Bactriani defecerant, Scythae etiam lacessebant,