Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
nec me tam ars mea quam benivolentia tua perturbat. Infirmitatem valitudinis tuae video et, quantum in uno te sit, scio: vereor, ne praesenti fortunae tu sufficere non possis.”
Rex iussit eum confidere felicitati suae: ut alias sibi ait gloriam concedere deos.
Consultanti inde cum isdem, quonam modo flumen transirent, supervenit Aristander non alias laetiora exta vidisse se adfirmans, utique prioribus longe diversa: tum sollicitudinis causas adparuisse, nunc prorsus egregie litatum esse.
Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, continuae felicitati rerum eius inposuerant labem.
Menedemum, ut supra dictum est, miserat ad obsidendum Spitamenen, Bactrianae defectionis auctorem: qui conperto hostis adventu, ne muris urbis includeretur, simul fretus excipi posse, qua eum venturum sciebat, consedit occultus.