Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Castris inde motis lectica militari ferebatur. Quam pro se quisque eques pedesque subire certabant: equites, cum quibus rex proelia inire solitus erat, sui muneris id esse censebant, pedites contra, cum saucios commilitones ipsi gestare adsuevissent, eripi sibi

p.228
proprium officium tum potissimum, cum rex gestandus esset, querebantur.

Rex in tanto utriusque partis certamine et sibi difficilem et praeteritis gravem electionem futuram ratus invicem subire eos iussit.

Hinc quarto die ad urbem Maracanda perventum est: LXX stadia murus urbis amplectitur, arx alio cingitur muro. Mille praesidio urbis relictis proximos vicos depopulatur atque urit.