Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Incolae novae urbi dati captivi, quos reddito pretio dominis liberavit: quorum posteri nunc quoque non apud eos tam longa aetate propter memoriam Alexandri exoleverunt.

At rex Scytharum, cuius tum ultra Tanaim imperium erat, ratus eam urbem, quam in ripa amnis Macedones condiderant, suis inpositam esse cervicibus, fratrem, Carthasim nomine, cum magna equitum manu misit ad diruendam eam proculque amne submovendas Macedonum copias.

Bactrianos Tanais ab Scythis, quos Europaeos vocant, dividit, idem Asiam et Europam finis interfluit.

Ceterum Scytharum gens haud procul Thracia sita ab oriente ad septentrionem se vertit Sarmatarumque, ut quidam credidere, non finitima, sed pars est.

Recta deinde regione saltum ultra Istrum iacentem colit, ultima Asiae, qua Bactra sunt, stringit. Habitant, quae septentrioni propiora sunt:

p.232
profundae inde silvae vastaeque solitudines excipiunt. Rursus quae Tanain et Bactra spectant, humano cultu haud disparia sunt primis.

Cum hac gente non provisum bellum Alexander gesturus, cum in conspectu eius obequitaret hostis, adhuc aeger ex vulnere, praecipue voce deficiens, quam et modicus cibus et cervicis extenuabat dolor, amicos in consilium advocari iubet.

Terrebat eum non hostis, sed iniquitas temporis: Bactriani defecerant, Scythae etiam lacessebant,

ipse non insistere in terra, non equo vehi, non docere, non hortari suos poterat. Ancipiti periculo inplicitus deos quoque incusans querebatur, se iacere segnem, cuius velocitatem nemo antea valuisset effugere: vix suos credere non simulari valitudinem.

Itaque, qui post Dareum victum hariolos et vates consulere desierat, rursus ad superstitionem, humanarum mentium ludibrium, revolutus Aristandrum, cui credulitatem suam addixerat, explorare eventum rerum sacrificiis iubet. Mos erat haruspicibus exta sine rege spectare et, quae portenderentur, referre.

Inter haec rex, dum fibris pеcudum explorantur eventus latentium rerum, propius ipsum considere de industria amicos iubet, ne contentione vocis cicatricem infirmam adhuc rumperet. Hephaestio et Craterus et Erigyius erant cum custodibus in tabernaculum admissi.