Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Anxium regem tantis malis circumfusi amici, ut meminisset, orabant, animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse:

cum ex iis, qui praecesserant ad capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis,

p.222
quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non ignorabant, succurrerent.

Qui cum in regem incidissent, alter ex his utre resoluto vas, quod simul ferebat, inplet porrigens regi. Ille accipit: percontatus, quibus aquam portaret, filiis ferre cognoscit.