Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Nunc forsitan sagittarum celebri usu minus admirabilis videri ars haec possit: tum ingens
p.227
visentibus miraculum magnoque honori Catani fuit. Dona deinde omnibus, qui Bessum adduxerant, data sunt. Ceterum supplicium eius distulit, ut eo loco, in quo Dareum occiderat, ipse necaretur.
Interea Macedones ad petendum pabulum inconposito agmine egressi a barbaris, qui de proximis montibus decurrerunt, opprimuntur pluresque capti sunt quam occisi: