Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

quae tamen iam minus in eo invisa esse poterat, quia nihil ulli nefastum in Bessum, interfectorem regis sui, videbatur. Titulus facinori speciosus praeferebatur, vindicta Darei, sed fortunam, non scelus oderat Bessi.

Namque ut Alexandrum numen Oxum superasse cоgnovit, Dataphernem et Catanen, quibus a Besso maxima fides habebatur, in societatem cogitatae rei adsciscit. Illi promptius adnuunt, quam rogabantur, adsumptisque VIII fortissimis iuvenibus talem dolum intendunt.

Spitamenes pergit ad Bessum et remotis arbitris conperisse ait se, insidiari ei Dataphernen et Catanen, ut vivum Alexandro traderent, agitantes : a semet occupatos esse et vinctos teneri.

Bessus tanto merito, ut credebat, obligatus partim gratias agit, partim avidus expetendi supplicii adduci eos iubet.

Illi manibus sua sponte religatis a participibus consilii trahebantur: quos Bessus truci vultu intuens consurgit manibus non temperaturus. Atque illi simulatione omissa circumsistunt eum et frustra repugnantem

p.224
vinciunt derepto ex capite regni insigni lacerataque veste,

quam e spoliis occisi regis induerat. Ille deos sui sceleris ultores adesse confessus adiecit non Dareo iniquos fuisse, quem sic ulciscerentur, sed Alexandro propitios,

cuius victoriam semper etiam hostes adiuvissent. Multitudo an vindicatura Bessum fuerit, incertum est, nisi illi, qui vinxerant, iussu Alexandri fecisse ipsos ementiti dubios adhuc animi terruissent. In equum inpositum Alexandro tradituri ducunt.

Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis nongentis fere bina talenta equiti dedit, pediti terna denarium milia monitosque, ut liberos generarent, remisit domum. Ceteris gratiae actae, quod ad reliqua belli navaturos operam pollicebantur.

Dum Bessum persequitur, perventum erat in parvulum oppidum. Branchidae eius incolae erant: Mileto quondam iussu Xerxis, cum e Graecia rediret, transierant et in ea sede constiterant, quia templum, quod Didymeon appellatur, in gratiam Xerxis violaverant.

Mores patrii nondum exoleverant, sed iam bilingues erant paulatim a domestico externo sermone degeneres. Magno igitur gaudio regem excipiunt

p.225
urbem seque dedentes. Ille Milesios, qui apud ipsum militarent, convocari iubet.