Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

His incubantes transnavere amnem, quique primi transierant, in statione erant, dum traicerent ceteri. Hoc modo sexto demum die in ulteriore ripa totum exercitum exposuit.

Iamque ad persequendum Bessum statuerat progredi, cum ea, quae in Sogdianis eveneiant, cognoscit. Spitamenes erat inter omnes amicos praecipuo honore cultus a Besso, sed nullis mentis perfidia mitigari potest:

quae tamen iam minus in eo invisa esse poterat, quia nihil ulli nefastum in Bessum, interfectorem regis sui, videbatur. Titulus facinori speciosus praeferebatur, vindicta Darei, sed fortunam, non scelus oderat Bessi.