Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Prior barbarus emisit hastam: quam Erigyius modica capitis declinatione evitavit atque ipse infestam sarisam equo calcaribus concitato in medio barbari gutture ita fixit, ut per cervicem emineret.
Praecipitatus ex equo barbarus adhuc tamen repugnabat. Sed illе extractam e vulnere hastam rursus in os dirigit. Satibarzanes manu conplexus, quo maturius interiret, ictum hostis adiuvit.
Et barbari duce amisso, quem magis necessitate quam sponte secuti erant, tunc haud inmemores meritorum Alexandri arma Erigyio tradunt.
Rex his quidem laetus, de Spartanis haudquaquam securus magno tamen animo defectum eorum tulit,
dicens non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad fines Indiae pervenisse cognossent. Ipse Bessum persequens copias movit : cui Erigyius barbari caput, opimum belli decus, praeferens occurrit.
Igitur Bactrianorum regione Artabazo tradita sarcinas et inpedimenta ibi cum praesidio relinquit, ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat
Aquarum, ut ante dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne modicus quidem humor existit.
Harenas vapor aestivi solis accendit: quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam continenti incendio cuncta torrentur.
Caligo deinde inmodico terrae fervore excitata lucem tegit, camporumque non alia quam vasti et profundi aequoris species est.
Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet humorem siccitas:
ora visceraque penitus uruntur. Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt:
pigebat et consistere et progredi. Pauci a peritis regionis admoniti praepararant aquam: haec paulisper repressit sitim, deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid vini oleique erat omnibus, ingerebatur, tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur.
Graves deinde avide hausto humore non sustinere arma, non ingredi poterant, et feliciores videbantur, quos aqua defecerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu cogerentur egerere.
Anxium regem tantis malis circumfusi amici, ut meminisset, orabant, animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse:
cum ex iis, qui praecesserant ad capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis,
Qui cum in regem incidissent, alter ex his utre resoluto vas, quod simul ferebat, inplet porrigens regi. Ille accipit: percontatus, quibus aquam portaret, filiis ferre cognoscit.
Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, reddito : “Nec solus,” inquit, “bibere sustineo nec tam exiguum dividere omnibus possum: vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulistis, date.”
Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima fere vespera. Sed exercitus magna pars non potuerat consequi: in edito monte ignes iubet fieri, ut ii, qui aegre sequebantur, haud procul castris ipsos abesse cognoscerent,
cos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa, is quibuscumque aqua portari posset, аc suis opem ferre.