Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Graecia Peloponuesiorum Laconumque defectio — nondum enim victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius principia nuntiaturi — et alius praesens terror adfertur, Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare Besso ferentis opem. Eodem tempore, quae in gente Ariorum Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur. Commissum erat proelium inter Macedonas Ariosque.

Transfuga Satibarzartes barbaris praeerat: qui cum pugnam segnem utrimque aequis viribus stare vidisset, in primos ordines adequitavit demptaque galea inhibitis, qui tela iaciebant, si quis viritim dimicare vellet, provocavit ad pugnam: nudum se caput in certamine habiturum.

Non tulit ferociam barbari ducis Erigyius, gravis quidem aetate, sed et animi et corporis robore nulli iuvenum postferendus. Is galea dempta canitiem ostentans: “Venit,” inquit, “dies, quo aut victoria aut morte honestissima, quales amicos et milites Alexander habeat, ostendam.”

Nec plura elocutus equum in hostem egit. Crederes imperatum, ut acies utraeque tela cohiberent: protinus certe recesserunt dato libero

p.220
spatio, intenti in eventum non ducum modo, sed etiam suae sortis, quippe alienum discrimen secuturi.

Prior barbarus emisit hastam: quam Erigyius modica capitis declinatione evitavit atque ipse infestam sarisam equo calcaribus concitato in medio barbari gutture ita fixit, ut per cervicem emineret.