Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

cetera armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles harenae tenent: squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit. Cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet, converrunt : quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul species est, omniaque pristini itineris vestigia intereunt.

Itaque, qui transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt: et propemodum clarior est noctis umbra quam lux.

Ergo interdiu invia est regio, quia nec vestigium, quod sequantur, inveniunt et nitor siderum caligine absconditur. Ceterum si quos ille ventus,

qui a mari exoritur, deprehendit, harena obruit. Sed, qua mitior terra est, ingens

p.219
hominum equorumque multitudo gignitur. Itaque Bactriani equites XXX milia expleverant.

Ipsa Bactra, regionis eius caput, sita sunt sub monte Parapaniso. Bactrus amnis praeterit moenia. Is urbi et regioni dedit nomen.

Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Graecia Peloponuesiorum Laconumque defectio — nondum enim victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius principia nuntiaturi — et alius praesens terror adfertur, Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare Besso ferentis opem. Eodem tempore, quae in gente Ariorum Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur. Commissum erat proelium inter Macedonas Ariosque.

Transfuga Satibarzartes barbaris praeerat: qui cum pugnam segnem utrimque aequis viribus stare vidisset, in primos ordines adequitavit demptaque galea inhibitis, qui tela iaciebant, si quis viritim dimicare vellet, provocavit ad pugnam: nudum se caput in certamine habiturum.