Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

In quarum penuria milites fluviatili pisce et herbis sustinebantur. Iamque haec ipsa alimenta defecerant, cum iumenta, quibus onera portabant, caedere iussi sunt: horum carne, dum in Bactrianos perventum est, traxere vitam.

Bactrianae terrae multiplex et varia natura est. Alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit, solum pingue crebri fontes rigant, quae mitiora sunt, frumento conseruntur,

cetera armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles harenae tenent: squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit. Cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet, converrunt : quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul species est, omniaque pristini itineris vestigia intereunt.